AUSTERBANTUM

AUSTERBANTUM
AUSTERBANTUM
in divisione regni Ludovici Pii inter filios, ponitur Hainoum inter ac Atrebates. Ibi Rictrudim puellam nobilem Adalbaldus Francus, Gerebertae fil. B. Gertrudis
Monasterii Hamatici auctoris nepos, in pago Austrebatensi potens, uxorem duxit. Hugbaldus in vita S. Rictrudis. Hic pagus vulgo Ostrevant, cum Comitatus titulo olim ab Hainoi Comitis filiorum maximo posseslus est. Ostervandia recentioribus; cum Comitatu Atrebatensi contineretur, iam Hainoo adscribitur. Nunc pagi caput Buccinium est, ad Scaldim, Bouchain. Germanicam vocem esse, et Orientalem limitem designare, vult Wendelinus Belga; quia Neustriae ortivus limes erat. Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • AUSTREBATENSIS seu AUSTREBANTUM — AUSTREBATENSIS, seu AUSTREBANTUM regiuncula fuit Belgii, inter Scaldim et Scarpam fluv. Cuius caput Bochanium. Nunc limites periêre, et sub Hannonia continetur. Vide Austerbantum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BRACHBANTUM — Pagi Bracbantensis primo sit mentio in Vita S. Gudilae Virginis, quae in eo pago Brabatensi corrupte dicto nata esse dicitur, regnantibus Dagoberti filiis Sigibertô atque Chlodoveô: Gudila autem hodieque Brucsellae in Brabantia colitur.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”